Page:FC 1042.djvu/29

From GATE
Revision as of 06:17, 28 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 7r



in omnibus et sanctorum angelorum et Spiritus Sancti illustrationibus o[p]portuno tempore me liberabat. Contigit autem in fine horum 4or[1] annorum circiter, quod cum me inuenissem iam fortem in solo

fortis in solo dominus.

domino[2] super propositis, in quibus iam perseueraueram, plusquam duos annos sequendi[3] Ignatium in uitae paupertate

Propositum paupertatis.

nec aliud expectassem[4] quam studiorum meorum, eiusque et magistri Francisci caeterorumque eiusdem animi et propositi finem, hoc inquam tempore pagus[5] profectus uisitaturus parentes fuique cum patre qui (mortua iam matre) adhuc uiuebat septem menses. Anno 1534, aetatis autem meae 28 rediens Parisios, consumandus in studio[6] theologiae

efficitur sacerdote.

accepi exercitia, initiatusque sum sacris omnibus, etsi nondum delati[7] essent[8] hi[9] tituli)


_______________
  1. 4or] quatuor MF
  2. domino] Deo MF
  3. sequendi] add. scilicet MF
  4. expectassem] spectassem MF
  5. pagus] sum MF
  6. studio] studiis MF
  7. delati] delata MF
  8. essent] esset MF
  9. hi] littera MF