Page:FC 1042.djvu/278

From GATE
Revision as of 10:58, 21 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 131v



Joannem, intelligens in hoc fieri rem gratam ipsi Domino, quem qui uult amare, debet omnia quae ipse amat amare; ante omnia autem salutem et spiritualem uitam, ac consolationem et refectionem animarum, id est, ouium ipsorum et agnorum, iuxta commendationem ipsius, quam fecit Petro, ad quem ter replicauerat: «Diligis me?» 202. His diebus natalitiorum, hoc unum bonum in quam dam spiritualem natiuitatem meam uideor mihi consecutus, ut uidelicet noua quadam cura cupiam quaerere signa amoris Dei et Xpi. ac rerum suarum, quibus fiat ut deinceps magis cogitem, magis desiderem, lubentius loquar et optem ea quae Dei sunt. Hactenus ego maxime anxius eram circa ea sentimenta, quibus significatio sumi potest de eo quod est amari a Deo et a sanctis eius; maxime enim nolebam intelligere quomodo se haberent erga me,

_______________