Page:FC 1042.djvu/273

From GATE
Revision as of 11:47, 19 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 129r



et totius sanctitatis et iustitiae coram Deo natiuitatem, et quod unusquisque toti mundo nasceretur. Haec fuit dicta in summo templo. Secunda[m] dixi in monasterio Carmelitarum, pro spirituali natiuitate omnium bonorum Moguntini * et totius Rheni mihi commendati; tertiam ego dixi in templo diuae Virginis ad Gradus, ubi ego habui occasionem cogitandi circa sole-mnitatem puerperii eiusdem beatissimae virginis Mariae. Hanc missam ego dixi pro natiuitate remediorum, quibus egent * calamitosa haec tempora, pro pace inter Christianos principes, pro expulsione haeresum, et pro reliquis bonis uniuersalibus. 197. In prima missa, dum sentirem me frigidum ante communionem, et dolerem quod in me non esset alia melior dispositio habitationis meae, uenit spiritus satis uiuus, in quo in me habui hoc responsum, cum intrinseco sensu deuotionis

_______________