Page:FC 1042.djvu/258

From GATE
Revision as of 11:43, 11 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 121v



gratiis quibusdam, tam spiritualibus quam corporalibus, inuocentur. Licet enim Deus omnia per se, et per quemlibet sanctum aeque possit, atque per alium quemuis, non tamen uult facere omnia per unum medium. [mense decembri 1542] 186. Die santi Eligii, episcopi et confessoris * inueni bonam deuotionem, aliquot inuocationes multiplicans, ut mihi gratiam aliquam a Deo Domino nostro imp>etraret; aliquas gratias, inquam, et maxime quae essent ad propositum illorum duorum uerborum, quae sunt in communi confessorum oratione, ubi pe-timus nobis augeri deuotionem et salutem, quae duo uerba ego solito melius sensi in missa, quae erat de ipso sancto Eligió. Post missam, super quandam petitionem, ego inueni adhuc maiorem deuotionem: forma ¡petitionis ad Deum erat, ut dignaretur respicere non ad merita neque demerita mea, neque ad frigiditatem meorum bonorum desideriorum; sed ad meas necessitates, indigentias, miserias et utilitates.

_______________