Page:FC 1042.djvu/255

From GATE
Revision as of 09:54, 10 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 120r



ex quibus possumus habere memoriam aliquorum uerborum, aut etiam actionum, quas ille sanctus in nostram aedificationem, dum uiueret, exercuit. Quintum erit considerare quam bonum et quam utile est aut esset, ut reliquiae corporis talis sancti uel sanctae, ex toto, uel ex parte, haberentur aut habeantur, et cum maxima uenera- » Die 28. MEMORIALB,—NoVEMB. 1542 585 tione * seruarentur. Qui autem non inuenerit materiam in his punctis ad exercendum ipsum intellectum, is exerceat uolunta* tem i cordis sui, ut desideret haec omnia esse et melius ac melius fieri. 183. In die sancti Saturnini, quae erat vigilia sancti An-<lreae apostoli dum ego uellem celebrare missam, datum est uiihi ut, quae sequuntur, ex animo bono peterem, uidelicet a Patre celesti gratiam et omnia, quibus indiget mea memoria;

_______________