Page:FC 1042.djvu/254

From GATE
This page has not been proofread



f. 119v



cuiuscumque[1] Sancti occurrentis sumere[2] unam contemplationem de tali Sancto, quae haberet post suam[3] praeparationem consuetam[4] Quinque punta in festis Sanctorum. quinque puncta. Primum ut agantur gratiae Deo Patri, Filio, et Spiritui Sancto, quod talem Sanctum vel Sanctam praedestinaverit ab aeterno, deinde elegerit, vocaverit, iustificaverit, magnificaverit, et tandem glorificaverit[5]. Secundum erit agere gratias Beatae Virgini, Beato Michaeli, et bono Angelo illius Sancti, et omnibus Sanctis Viris, et mulieribus, qui ipsum[6] quibuscumque[7] mediis apud Deum adiuvarunt[8], ut salvaretur[9]. Tertium punctum erit orare Deum, et ipsum Spiritum[10] Sanctum pro otnnibus animabus defunctis, et vivis hominibus, qui devoti fuerunt, et sunt circa talem Sanctum. Quartum erit orare Dominum considerando, quod bonum est ut ita fiat, ut dignetur conservare nobis eam doctrinam, easque[11] scriptu=

_______________

  1. cuiuscumque] cuiusque MF
  2. sumere] sumeret MF
  3. suam] tria MF
  4. praeparationem consuetam] praeparatoria consueta MF
  5. glorificaverit] add. etc. MF
  6. ipsum] add. precibus aut MF
  7. quibuscumque] add. aliis MF
  8. adiuvarunt] adiuverunt MF
  9. saluaretur] add. etc. MF
  10. Spiritum] om. MF
  11. easque] eas MF