Page:FC 1042.djvu/255

From GATE
This page has been proofread



f. 120r



ras [scripturas] ex quibus possumus habere memoriam aliquorum verborum, aut etiam actionum, quas ille Sanctus in nostram edificationem[1] dum viveret exercuit. Quintum erit considerare quam bonum, et quam utile est, aut esset, ut reliquiae[2] talis Sancti vel Sanctae ex toto, vel[3] parte haberentur aut habeantur, ut[4] cum maxima veneratione servarentur, qui autem non invenerit materiam in his punctis ad exercendum ipsum intellectum, is exerceat voluntatem cordis sui, ut desideret haec omnia esse[5], melius, ac melius fieri.

In die Sancti Saturnini, quo[6] erat vigilia Sancti Andreae Apostoli, dum ego vellem celebrare Missam, datum est mihi ea[7], Commendatio tribus Personis Sanctissimae Trinitatis. quae sequuntur ex animo bono petere[8], videlicet a Patre celesti gratiam, et omnia, quibus indiget mea memoria.

_______________

  1. edificationem] aedificationem MF
  2. reliquiae] add. corporis MF
  3. vel] add. ex MF
  4. ut] et MF
  5. esse] add. et MF [p. 585]
  6. quo] quae MF
  7. ea] ut MF
  8. petere] peterem MF