Page:FC 1042.djvu/251

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 118r



erga me hactenus non cognitam[1] Corpus instrumentum Animae ad colendum Deum. Dei beneficentiam in hoc, quod reliquisset mihi corpus meum in[2] instrumentum Animae, quo possum[3] adiuuari ad colendum multis modis ipsum Christum, et Patrem eius, quod corpus nisi esset, facile fieri posset, A malis retrahi per corpus. ut ego multa mala facerem, a quibus retrahor propterea qui[4] corpus non obedit Animae ad nutum ipsius, nec ad primos ipsius Corpus non obedit animae ad nutum ipsius, nec ad primos impulsus. impulsus, ac impetus ipsi subijcitur. Orabam insuper[5] ipsum Christum, ut dignaretur hanc mihi[6] gratiam concedere, et omnibus meis Amicis, et alijs. Quatenus non prius sim emissurus spiritum ex hoc corpore, quam ipsa Anima sit bene disposita, ad hoc ut mereatur recipi in manu[7] Dei Omnipotentis, quo pacto enim posset resistere malis spiritibus, si ipsis obuia per uiam[8] esset, et coram ipsis corpore suo, in quo latet priuata? et quis eam retineat, ne

_______________

  1. cognitam] cogitatam MF
  2. in] om. MF
  3. possum] possim MF
  4. qui] quia MF
  5. insuper] itaque MF
  6. hanc mihi] mihi hanc MF
  7. manu] manus MF
  8. obuia per uiam] peruia MF