f. 118v
nimium vaga esset, si neque corpus proprium neque alius
spiritus[1]
impediret
eam[2]
ab executione motuum suae voluntatis?
Nunc esset Romae, nunc
Hispaniae[3],
nunc in Patria apud parentes, nunc alibi.
Bonum igitur necessarium
ipsae[4]
Animae est, ut retineatur in corpore, et ut non possit nisi per ipsum operari.
Sit igitur Benedictus Dominus, qui disponit omnia suaviter.
Die Sanctae Catherinae Alexandrinae fuit mihi quaedam singularis notitia, quomodo ad melius divinum officium recitandum admodum
adiuvarer[5].
Dum durat intentio bona ad verba divina, Dominus sollicitus est circa alia negotia, et opera Nostra.
Nempe tibi
persuade[6]
in terra[7],
dum
durat[8]
intentio[9]
bona ad verba divina, Dominum sollicitum esse circa alia negotia, et opera tua, et ideo non debes permittere te
nunc[10]
distrahi ad quaecumque quantumcumque pia opera, ne impe=
_______________