Page:FC 1042.djvu/243

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 114r



et satis uiuum desiderium ad expendendum[1] me in omnibus ad interiora[2], quae retro sunt obliuiscendo, sic uerbi gratia, quod dum aliquid operatus fuero, aut locutus, aut dum cogitauero, aut considerauero intentione[3] tendere in ea quae restant, suntque meliora. mentis, et voluntatis semper niteretur, et tenderet in ea, quae restant, suntque meliora, altiora, et[4] utiliora, magisque[5] Deo grata[6].

Dicendo officium illius diei, et dicendo Missam hoc etiam mihi aliqua ex parte datum est, ut[7] circa sensus uerborum, quae a me dicebantur, semper niterer[8] ad[9] ulteriorem sensum cum timore ne[10] Anima mea, et spiritus distraheretur ad alia, sed potius semper niteretur ad profectum maiorem et meliorem. Hic quoque ego notaui, quod[11] saepe

_______________

  1. expendendum] extendendum MF
  2. interiora] anteriora MF
  3. intentione] intentio MF [p. 580]
  4. et] om. MF
  5. magisque] magis MF
  6. Deo grata] grata Deo et add. etc. MF
  7. ut] add. scilicet MF
  8. niterer] niteretur et add. [intentio mea] MF
  9. ad] add. ulteriorem attentionem MF
  10. ne] ut ne MF
  11. quod] quam MF