Page:FC 1042.djvu/242

From GATE
This page has not been proofread



f. 113v



Proximo, ut vincatur in bono malum, nec desistatur a communicatione, et cura eius propter mala ipsius. Non considerare res ipsas in se ipsis, sed in signis beneplaciti Dei, ne frigescamus, et desperemus. Propter hoc autem summe necessarium foret[1] in secularibus[2] casibus non considerare res ipsas[3] in se ipsis, sed in signis beneplaciti eius ea quae Dei sunt, quia[4] potius contemplatur, et sentit res istas defectuosas in se, et plenas malorum, quando[5] tales in se ipsis sunt illae[6] talis si ita[7] turbatur, cito frigescit, et[8] desperat de prosperis successibus, deiiciturque in fugam quandam accidiosam, et tristem, his[9] facile quoque decipitur facile iudicat eventus rerum in peiorem partem, suspictionibus[10] etiam[11] cito repletur[12].

Alio quoque die intra octavos[13] omnium Sanctorum ego coepi sentire novum quoddam,

_______________

  1. foret] fuerit MF
  2. secularibus] singularibus MF
  3. ipsas] om. MF
  4. quia] Qui MF
  5. quando] quatenus MF
  6. illae] ille MF
  7. si ita] cito MF
  8. et] om. MF
  9. his] Is MF
  10. suspictionibus] suspicionibus MF
  11. etiam] om. MF
  12. repletur] add. etc. MF
  13. octavos] octavas MF