Page:FC 1042.djvu/242

From GATE
Revision as of 09:26, 3 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 113v



proximo, ut uincatur in bono malum, nec desistatur a communicatione et cura eius propter mala ipsius; propter hoc autem summe necessarium fuerit in singularibus ** casibus non considerare res in seipsis, sed in signis beneplaciti ejus ea quae Dei sunt. Qui enim potius contemplatur et sentit res istas defectuosas in se et plenas malorum, quatenus tales in seipsis sunt, ille talis cito turbatur, cito frigescit, desperat de prosperis successibus deiiciturque in fugam quandam accidlosam et tristem. Is facile quoque decipitur, facile iudicat euentus rerum in peiorem partem, suspicionibus cito repletur, etc. 171. Alio quodam die intra octauas omnium Sanctorum ‘, ego coepi sentire nouum quoddam

_______________