f. 114r
et satis uiuum desiderium ad
expendendum[1]
me in omnibus ad
interiora[2],
quae retro sunt obliuiscendo, sic uerbi gratia, quod dum aliquid operatus fuero, aut locutus, aut dum cogitauero, aut considerauero
intentione[3]
tendere in ea quae restant, suntque meliora.
mentis, et voluntatis semper niteretur, et tenderet in ea, quae restant, suntque meliora, altiora,
et[4]
utiliora,
magisque[5]
Deo grata[6].
Dicendo officium illius diei, et dicendo Missam hoc etiam mihi aliqua ex parte datum est,
ut[7]
circa sensus uerborum, quae a me dicebantur, semper
niterer[8]
ad[9]
ulteriorem sensum cum timore
ne[10]
Anima mea, et spiritus distraheretur ad alia, sed potius semper niteretur ad profectum maiorem et meliorem.
Hic quoque ego notaui,
quod[11]
saepe
_______________
- ↑ expendendum] extendendum MF
- ↑ interiora] anteriora MF
- ↑ intentione] intentio MF [p. 580]
- ↑ et] om. MF
- ↑ magisque] magis MF
- ↑ Deo grata] grata Deo et add. etc. MF
- ↑ ut] add. scilicet MF
- ↑ niterer] niteretur et add. [intentio mea] MF
- ↑ ad] add. ulteriorem attentionem MF
- ↑ ne] ut ne MF
- ↑ quod] quam MF