Page:FC 1042.djvu/239

From GATE
Revision as of 10:03, 2 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 112r



et generaliter omnes illae gratiae, pro quarum defectu ipsae patiuntur tantas poenas. 168. Postridie diei animarum defunctorum ’ fidelium, ego tempore matutino multa notaui, quae mihi occurrerunt circa in-telligentiam quandam nuditatis animae meae ac spiritus; propter quam causam, ego petiui cum satis lx)na deuotione sensus et intellectus omnis, ut Dominus, per intercessionem omnium sanctorum, dignaretur me uestire ueste puritatis, innocentiae, castitatis et mundiciei, contra omnes calores sordium et macularum lui)ricae uitae, et ueste feruoris amoris sui et proximi, contra omnia frigora malorum imminentium extrinsecus, propter praui-tates humanas, aut etiam propter aduersitates quaslibet. 169, De nuditate quoque animarum, quae sunt in purgatorio,

_______________