f. 112r
et generaliter omnes illae gratiae pro quarum defectu
ipse[1]
patiuntur tantas poenas.
Postridie
diei[2]
fidelium defunctorum[3]
ego tempore matutino multa notavi quae mihi occurrerunt circa intelligentiam quandam nuditatis animae meae ac spiritus propter quam causam ego petivi cum satis bona devotione sensus, et intellectus omnis ut Dominus per intercessionem omnium San[c]torum dignaretur me vestire veste puritatis, innocentiae, castitatis, et
munditiae[4]
contra omnes calores sordium,
ac[5]
macularum lubricae vitae, et veste fervoris amoris sui et proximi contra omnia frigora malorum imminentium extrinsecus propter pravitates humanas aut etiam propter adversitates quaslibet
etc.[6]
de nuditate quoque animarum quae sunt in purgatorio
_______________