Page:FC 1042.djvu/216

From GATE
Revision as of 09:54, 22 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 100v



* secundum carnem idque in officijs, et ministeriis corporalibus, patribus autem noui Testamenti qui seruierunt Christo, et ipsi[1] nobis quodammodo seruierunt[2] in ministerijs spiritualibus his inquam ego optabam[3] ex[h]ibuisse omnia officia circa res spirituales[4]. Item[5] die Sancti Euaristi Papae et martyris dum sur-rexisssem circa horam tertiam post mediam noctem, ego inueni multam deuotionem in bona uoluntate, et in multis piis desideriis, quae mihi suggerebantur ad orandum pro necessitatibus proximorum in generali commemoratione circa Christianos, circa iudaeos, circa tureas et gentiles, circa haereticos, item, et circa mortuos. Ueniebant in mentem uariae afflictiones “ hominum, infirmitates, peccata, obstinationes, desperationes, fletus, clades, fames, pestes, angustiae, etc., pro quibus mihi suggerebatur Christus redemptor, Christus p consolator,

_______________

  1. ipsi] ipsum MF
  2. seruierunt] genuerunt MF
  3. optabam] optassem MF
  4. spirituales] add. etc. MF
  5. Item] In MF