Page:FC 1042.djvu/208

From GATE
Revision as of 10:34, 17 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 96v



id omne, dico, si bonum fuerit, sanctis undecim millibus virginum, secundum sanctissimam Trinitatem, Xpum. resuscitatum, et beatam virginem virginum Mariam, referendum erit. 146. Eodem die mane, dum dicerem horas canonicas et distraherer ad dictum negotium, et ad quaedam responsa, quae ego eram daturus episcopo suffraganeo, ego habui clara documenta, quae dicerent oportere, in ipso officio, non admittere 58 alios spiritus qui non sint secundum uerba et Hteram officii, ne- Vide epist. 62 et 65. 566 Fabri monumenta que admittendas esse alias rerum aut uerborum, aut quorumcumque negotiorum intelligentias tali tempore; sic ut totus homo ibi sit ubi est lingua dicens diuinas preces. Deus quidem permittit nos eo tempore incidere in uarios spiritus, et in uarias intelligentias multarum rerum, in uarios quoque timores; sed nos

_______________