Page:FC 1042.djvu/207

From GATE
This page has been proofread



f. 96r



voluit aperiri[1] omnibus tam[2] inimicis, quam amicis[3].

Quadam die Dominica mensis 8bris[4], quae fuit 22 eiusdem mensis, anni autem 1542 1542 hac die inquam et die praecedenti, quae fuerat Sanctae[5] Ursulae et sociarum eius ego determinavi[6] ire ad sacrum concilium[7], ut parerem voluntati Reverendissimi Domini Maguntini[8] qui significaverat se velle[9] nomine suo cum aliis suis ire[10] ad Concilium Tridentinum[11] celebrandum, et incipiendum in kalendis Novembris proximis. Circa quod negotium ego inveni varios spiritus, et varias tristitias antequam fuissem determinatus sed de omnibus me liberavit Dominus ex[12] Virtute[13] sanctae et coeca obedientia non debet videre propriam insufficientiam, neque negotiorum magnitudinem. coecae[14] obedientiae, quae non habet videre neque propriam insufficientiam, neque negotiorum aut operum quae praecipiantur magnitudinem, ac pondus, quicquid igitur ex hac mea deliberatione, aut potius obedientia veniret[15]

_______________

  1. aperiri] add. totus MF
  2. tam] om. MF
  3. quam amicis] suis Christus. MF
  4. 8bris] Octobris MF
  5. Sanctae] sanctae MF
  6. determinavi] add. et inveni apud Deum concilium MF
  7. ire ... concilium] om. MF
  8. Reverendissimi Domini Maguntini] reverendissimi domini Moguntini MF
  9. velle] add. ut MF
  10. ire] irem MF
  11. Concilium Tridentinum] concilium Tridenti MF
  12. ex] in MF
  13. Virtute] virtute MF
  14. coecae] cecae MF
  15. veniret] eveniret MF