Page:FC 1042.djvu/209

From GATE
This page has not been proofread



f. 97r



debemus querere principalem spiritum et[1] ut in illo quiescamus nos debemus adherere verbis, et intelligentiis, et voluntatibus ac desideriis Deo magis secundum subiectam materiam immediatis, ut appareat ei[2] solum Deum aut ipsum super omnia principali affectu diligamus ac timeamus maxime autem cognoscitur intentio amoris nostri aut cuiuscumque pii erga Deum[a] affectus eo tempore cum adsunt varii venti desideriorum cordis, et nostrarum intentionum dum videris igitur te tempore officii bene dispositum esse secundum Christum[3], et secundum intellectum ad predicationem, vel ad aliam aliquam[4] collocutionem, memento statim te esse extra dispositionem quae requiritur ad officium divinum, et ad res quae cum Deo habentur peragendas. Facit[5] Deus[6] optimus maximus, ut secundum exigentiam earum[7] collocutionum ac verborum, in quibus variis modis, et secundum varia tempora, nos oportet occupari corporaliter ita habeamus spiritus qui exiguntur in[8] intentiones nostrorum amicorum et
_______________

  1. aut ipsum ... Deum] add. in mg., in texto post solum Deum

_______________

  1. et] om. MF
  2. ei] si MF
  3. Christum] spiritum MF
  4. aliam aliquam] aliquam aliam MF
  5. Facit] Faxit MF
  6. Deus] Iesus MF
  7. earum] rerum MF
  8. in] et MF