Page:FC 1042.djvu/20

From GATE
Revision as of 09:43, 22 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 2v



conscius, et quod maioris[1] gratiae praeuenientis diuinae[2] signum est, et[3] circa 7.um[4] annum senti[5] aliquos[6] instinctus speciales ad affectus

Dominus ut sponsus animae uoluit quoddam ipsam possidere

deuotionis, sic ut ab eo tempore dominus ipse ut[7] sponsus animae meae, uoluerit quoddam[8] possidere animam meam, utinam sciuissem utinam sapuissem introducere ipsum et sequi et nunquam ab eo separari. Circa annum X.um[9] sensi desiderium quoddam studendi; cum enim pastor essem[10], et mundo destinatus a parentibus non poteram quiescere, et flebam desiderio scholae, ita ut coacti fuerunt[11] parentes contra suam intentionem me mittere ad scholam[12], uidentes[13]

Ad scholam minus quia intelligendo et memorando proficiebat prorexit. Ineptus ad secularia erat, ut esse uolebat

notabilemque progressum in studijs, tum[14] intelligendo, tum et[15] memorando, non potuerunt[16] efficere quominus pergerem in studio Domino permittente[17], et uidentes quod ad nil[18] essem minus idoneus, aut esse[19] uellem, quam ad saecularia negotia.


Studium apud probum praeceptorem

Studui autem a[20] praeceptore Petro Velli audi[21], qui non solum catholica, sed et[22] sancta[23] doctrina, uitaque feruentissima sanctitatis sic clarus erat


_______________
  1. maioris] add. diuinae MF
  2. diuinae] om. MF
  3. et] etiam MF
  4. 7.um] septimum MF
  5. senti] sensi MF
  6. aliquos] aliquoties MF
  7. ut] et MF
  8. quoddam] quidem MF
  9. X.um] decimum MF
  10. pastor essem] essem pastor MF
  11. fuerunt] fuerint MF
  12. scholam] scholae studium MF
  13. uidentes] add. apertum fructum MF
  14. tum] add. sic MF
  15. etiam
  16. potuerunt] add. impedire, aut MF
  17. Domino permittente] permittente etiam Domino MF
  18. et ... nil] ut ad nihil MF
  19. esse] om. MF
  20. a] om. MF
  21. Velli audi] Velliardi MF
  22. et] etiam MF
  23. sancta] sacra MF