Page:FC 1042.djvu/21

From GATE
This page has been validated



f. 3r


ut omnes poetas et autores quos interpretabatur faceret evangelicos; omnia enim applicabat, ad aedificationem iuventutis in timore domini[1] sancto, et casto, locus autem ubi sepultus iacet vocatur Roche, tribus[2] distans leucis a pago, ubi natus sum cui nomen, Villaxeto[3] in magno Bornando in episcopatu dioecesis Gebenem[4] quae tota tunc erat satis catolica.

Doctrina, Crescebat cum discipulis, in timore Domini exemplo, et doctrina praeceptoris. et exemplo[5] huius praeceptoris crescebamus omnes eius discipuli in timore Domini, et ita cum essem circiter annos duodecim[6] habui quosdam spiritus impulsus ad offerendum me servitio Dei, veni[7] quadam die[8] laetus in quendam agrum (erat enim vacationis tempus, et exercebam[9] aliquando pastoris officium), cum[10] tunc haberem magnum desiderium puritatis, promisi Promissio Castitatis. Domino castitatem in aeternum. O misericordia[11] Dei, qui ambulabas mecum, et me ex tunc volebas apprehendere, quare


_______________

  1. domini] Domini MF
  2. tribus] 3 MF
  3. Villaxeto] Vilareto MF
  4. Gebenem] genevensis MF
  5. exemplo] add. vitae MF
  6. duodecim] 12 MF
  7. uni] unique MF
  8. die] add. valde MF
  9. et exercebam] exercebamque MF [p. 492]
  10. cum] add. inquam MF
  11. misericordia] misericordiam MF