Page:FC 1042.djvu/19

From GATE
This page has been validated



f. 2r


sive ad[1] operandum, sive ad quodvis aliquod[2] aliud denique spirituale commodum. Prius[3] tamen de futuris[4] visum est notare aliquod[5] de praeterita vita mea[6] sicut occurrerint[7], et sicut recordor me[8] sentisse[9] in temporibus illis cum quadam notabili gratiarum actione aut contritione aut compassione, aut alio spirituali sentimento Sancti Spiritus[10], aut admonitione proprij Angeli boni.
Annus Nat. 1506 Primum igitur beneficium quod notavi cum gratiarum actione, fuit, quod Dominus noster Anno .1506. in diebus paschalibus me nasci fecerit[11], boni pijque parentes. largitusque fuerit baptimatis gratiam utque essem a bonis catholicis pijsque[12] parentibus educatus, qui cum essent agricolae sufficientes erant in bonis educatus cum timore parvulus coepit sibi conscique esse signum maioris gratiae prevenientis. temporalibus ad me iuvandum indebitis[13] medijs ad salutem[14] conformiter ad id propter quod sum creatus. Sic enim[15] me educarunt cum[16] timore domini, ut statim a parvulo inceperim mihi[17] esse
_______________

  1. sive ad] aut MF
  2. aliquot] om. MF
  3. Prius] Priusquam MF
  4. futuris] add. loquar MF
  5. aliquot] aliqua MF
  6. vita mea] mea vita et add. usque ad hanc horam MF
  7. occurrerint] occurrit et add. nunc MF
  8. sicut recordor me] me recordor
  9. sentisse] sensisse MF
  10. Sancti Spiritus] Spiritus Sancti MF
  11. nasci fecerit] in mundum eduxerit MF
  12. pijsque] add. admodum MF
  13. indebitis] in debits MF
  14. salutem] add. animae meae MF
  15. enim] autem MF
  16. cum] in MF
  17. mihi] mei MF [p. 491]