Page:FC 1042.djvu/20

From GATE
Revision as of 07:51, 8 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


conscius, et quod maioris gratiae praeuenientis diuinae[1] signum est, et circa 7.um[2] annum senti aliquos[3] instinctus speciales ad affectus

Dominus ut sponsus animae uoluit quoddam ipsam possidere

deuotionis, sic ut ab eo tempore dominus ipse ut sponsus animae meae, uoluerit quoddam possidere animam meam, utinam sciuissem utinam sapuissem introducere ipsum et sequi et nunquam ab eo separari. Circa annum X.um[4] sensi desiderium quoddam studendi; cum enim pastor essem, et mundo destinatus a parentibus non poteram quiescere, et flebam desiderio scholae, ita ut coacti fuerunt parentes contra suam intentionem me mittere ad scholam[5], uidentes[6]

Ad scholam minus quia intelligendo et memorando proficiebat prorexit. Ineptus ad secularia erat, ut esse uolebat

notabilemque progressum in studijs, tum intelligendo, tum et memorando, non potuerunt[7] efficere quominus pergerem in studio Domino promittente[8], et uidentes quod ad nil essem minus idoneus, aut esse uellem, quam ad saecularia negotia.


Studium apud probum praeceptorem

Studui autem a praeceptore petro *Velli audi*[9], qui non solum catholica, sed et sancta[10] doctrina, vitaque feruentissima sanctitatis sic clarus erat


_______________
  1. M.F.: ≠ quod maioris divinae gratiae praevenientis
  2. M.F.: septimum
  3. M.F.: aliquoties
  4. M.F.: decimum
  5. M.F.: + studium
  6. M.F.: + apertum fructum
  7. M.F.: + impedire, aut
  8. M.F.: ≠ permittente etiam Domino
  9. M.F.: Velliardi
  10. M.F.: sacra