Page:FC 1042.djvu/194

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 89v



Dum lucem[1] tibi dat[2] quippiam haurire de fontibus ipsius met salutis[3] caue ne contemnas, aut ne parui[4] facias riuos Dei[5], aliarumue uirtutum, quae de ceteris rebus, sicut dixi emanant[6]. Non enim[7] tibi datur aqua fontis ac principij, quasi in riuis non sit[8] supra quod[9] uel merearis, uel potere[10] possis; sed ad hoc ut melius laudare possis fontem, non solum supra[11] id quod est in se, sed etiam propter ipsius tantas, ac tam uarias missiones[12], ac fluctus diuinorum liquorum[13], quod inde emanare, et fluere experientia sensus spiritus tui didiceris.

Quodam die, dum cogitarem, et meminissem ad quoddam propositum verbi[14] illud Christi: "Auferetur sponsus ab eis[15]", et "Nunquam[16] possunt filij sponsi lugere, quamdiu sponsus est cum illis"[I]; occurrit mihi

_______________

  1. Mt 9,15

_______________

  1. lucem] autem MF
  2. dat] datur MF
  3. salutis] Saluatoris MF [p. 560]
  4. parui] quanti eum potes non MF
  5. Dei] sanctorum MF
  6. emanant] manant MF
  7. enim] om. MF
  8. sit] add. abundanter MF
  9. quod] quam MF
  10. potere] potare MF
  11. supra] propter MF
  12. missiones] emissiones MF
  13. ac ... liquorum] et fluenta licoris diuinorum riuorum MF
  14. verbi] uerbum MF
  15. eis] add. etc. MF
  16. Nunquam] Numquid MF