Page:EBC s.d. 2263.pdf/4

From GATE
Revision as of 10:10, 4 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Pr�f.de J.^^r�ana (4) 4763 /tissima commentari^ al�is relinquimus: quorum nostra aetate,et in no stro ordine magnus est numerus. Neque me cum illis compone memor nostr...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Pr�f.de J.^^r�ana (4)

4763

/tissima commentari^ al�is relinquimus: quorum nostra aetate,et in no stro ordine magnus est numerus. Neque me cum illis compone memor nostrae tenuitatis. Nos ex agallo nostro tenues florum manipulos damus: ditiores offerent integra viridaria. Editionem vulgatam sacrorum li- jTbrorum, quam Ecclesia catholica probat,et sequitur, ut par est, a ca pite ad calcem tuemur, sed cum judicio,minuta non semper,neque magnopere aliquando curantes, potiora conjectamur. Atque ita, ut nullus sit locus cum Judaeis,aut haereticis controversus,aut etiam frauda corruptus, in quo non ostendatur nostram interpretationem illorum fabulis multo esse synceriorem. Idque ex fontibus,in quibus aliquem usum habebamus. Novam in sacros libros diligentiam non sequimur aliquando ab iis ipsis,qui eos castigarunt,concessa prorsus facultate. Gothicis nostrorum libris antiquissimis adjuti sumus: in quibus magis syncera sacrorum librorum versio ab Hieronymo facta conservatur argu- ^^Tmento praeter alia, ejus etiam in psalmos interpretationem iis libris contineri, pr� qua nostri codices Septuaginta interpretum versionem in illos mutarunt. Ex Hebraeorum libris flores non paucos selegimus levi manu metu noxii sub viridi herba serpentis. Benignum est tamen confiteri per quos profeceris. Summa, ex Hebraicis et Graecis commen- .f^tariis vice Latina explicare tentavi; suscepti laboris is fuit scopus, ea ratio. Cum proventu sudatum sit in hoc stadio,et palaestra, in in ani conatu, nobis dijudicare fas non est. &ua cuique placent,sat scio, deformes liberi parentibus pulchri et venusti vid�ntur. Naevos non vi dei amor quippe Idminibus captus. Charitas operit peccata,ut Chr�sti .^^Apostolus ait. Vobis censuram permittimus. Ea vero praecipua causa in vostro nomine hoc opus emittendi. Melior cujusque rei finis est,quam principium,hoc est posteriores curae prudentiores. Sine prov�cationis suspicione tamen,quod displicuerit, notato. Si modo graviores curae permiserint, nostraque cognoscendi voluntas fuerit et amor. Quo seve- ^ ^rior censura, eo gratia amplior.

Joannis Marianae e Soc.J. Scholia in Vetus et Novum Testamentum....