Page:EBC s.d. 2263.pdf/3

From GATE
This page has been proofread


eram, ad scribendum contuli, quae inter vos collegeram, ut nostris participarem, existimans multo esse praeclarius publice prodes se, posteritati consulere, quam se ignaviae dare, ludicris, aut privatis actionibus tempus, et vitam consumere. Itaque historiam de rebus Hispaniae Latina lingua triginta libris confeci, quo ornamento carebat gens nostra, non sine externo convitto. Eandem deinde, sed auctam multorum victus importunitate vulgari lingua rudioribus dedi. De ponderibus, et mensuris libellum evulgavi. De Rege, et Regia institutione libros tres. Postremo de Jacobo Apostolo. De editione vulgata. De spectaculis. De moneta. De morte Christi. De annis Arabum. De morte, et immortalitate, de singulis argumentis disputationes singulas uno volumine sum complexus. Malo fuit peculatus, qui erant eo tempore in nostra gente frequentes, liberius fortasse, quam opus fuit, et tutum, stylo accusasse. Sed sedata tamen ea tempestate, et turbati maris fluctibus in malaciam compositis, extremam aetatem quasi post liminio ad veterem professionem retuli. Sacros libros illustrandi curam suscepi notis quibusdam, et minutis luminibus. Rem prorsus magnam, supra vires conatum, si libros singulos explicare ardua res est, omnes aggredi quantum? Non conquievi tamen priusquam saxum hoc, quod multo tempore versavi, ad montis cacumen perductum tandem constitisset in genti utique labore, magnis sudoribus. Cupiebam quidem libros omnes sacros tentare, utrumque Testamentum amplecti; sed in medio cursu vi res debilitatae prohibuerunt. In senibus ingenium hebescit, labascit memoria, vires corporis situ quodam minuuntur, et cadunt. Sic in veteri Testamento restiti,nec ultra tunc quidem conabar. Nostri hactenus consilii causas, sed et vitae partem explicui, otii, et secessus Hispanici rationem reddidi. Addam tamen, me in hac vigilia brevitatem consectatum, ne opus immensum scilicet crescerei, si varias aliorum explicationes referrem, et de omnibus disceptarem. Et alioqui in locis singulis quae mens auctoris fuerit, quid verba sacra significent, paucis explicare, quid vetat? Laudem conficiendi in divinos libros latissima commentaria aliis relinquim
---page break---