Page:EBC s.d. 2263.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


tissima commentaria aliis relinquimus: quorum nostra aetate, et in nostro ordine magnus est numerus. Neque me cum illis compone memor nostrae tenuitatis. Nos ex agello nostro tenues florum manipulos damus: ditiores offerent integra viridaria. Editionem vulgatam sacrorum librorum, quam Ecclesia catholica probat, et sequitur, ut par est, a capite ad calcem tuemur, sed cum judicio, minuta non semper, neque magnopere aliquando curantes, potiora conjectamur. Atque ita, ut nullus sit locus cum Judaeis, aut haereticis controversus, aut etiam frauda corruptus, in quo non ostendatur nostram interpretationem illorum fabulis multo esse synceriorem. Idque ex fontibus, in quibus aliquem usum habebamus. Novam in sacros libros diligentiam non sequimur aliquando ab iis ipsis, qui eos castigarunt, concessa prorsus facultate. Gothicis nostrorum libris antiquissimis adjuti sumus: in quibus magis syncera sacrorum librorum versio ab Hieronymo facta conservatur argumento praeter alia, ejus etiam in psalmos interpretationem iis libris contineri, pro qua nostri codices Septuaginta interpretum versionem in illos mutarunt. Ex Hebraeorum libris flores non paucos selegimus levi manu metu noxii sub viridi herba serpentis. Benignum est tamen confiteri per quos profeceris. Summa, ex Hebraicis et Graecis commentariis vice Latina explicare tentavi; suscepti laboris is fuit scopus, ea ratio. Cum proventu sudatum sit in hoc stadio, et palaestra, in inani conatu, nobis dijudicare fas non est. Sua cuique placent, sat scio, deformes liberi parentibus pulchri et venusti videntur. Naevos non videt amor quippe Idminibus captus. Charitas operit peccata, ut Christi Apostolus ait. Vobis censuram permittimus. Ea vero praecipua causa in vostro nomine hoc opus emittendi. Melior cujusque rei finis est, quam principium, hoc est posteriores curae prudentiores. Sine provocationis suspicione tamen, quod displicuerit, notato. Si modo graviores curae permiserint, nostraque cognoscendi voluntas fuerit et amor. Quo severior censura, eo gratia amplior.