Page:EBC 1620 08 08 2273.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:12, 3 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Vienne,8 aout 1620. Le F.Becanus S.J. � Bellarmin. 4773 / R/me et Illust/me Dne Cardinalis. Accepi cum debita observantia, quas Illust/ma D.V. 15.Julii ad me dedit. Consil...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Vienne,8 aout 1620. Le F.Becanus S.J. � Bellarmin.

4773

/ R/me et Illust/me Dne Cardinalis. Accepi cum debita observantia, quas Illust/ma D.V. 15.Julii ad me dedit. Consilium illud, quod suggerit, saluberrimum sine dubio est. Sed hoc ipsum sacratissimo Imperatori non deerat. Nec pr� eo ^fexquirendn Romam scribendum fuit. Nam Imperator statim ab initio promisit Anstriacis, si homagium praestarent, confirmationem privilegiorum politicorum, justitiam, protectionem et alia id genus, nulla facta mentione religionis. Sed frustra. Noluerunt acquiescere Austri aci. Volebant retinere confessionem Augustanam, quam habebant. Hic ^^jam disputabatur, quid facto opus esset. Vel enim debebat Imperator permettere quod poscebant, vel amittere suos subditos, qui,nisi postulatis ipsorum satisfieret, parati erant deficere ad rebelles,et suum haereditarium Principem repudiare. In hac difficultate petebatur consilium � Romanis. Et, si res esset integra, adhuc peteretur. Porro, ut difficultas facilius appareat, obiter explicandus est status rerum, qui tunc erat. Omnes hae provinciae, ac nominatim Bohemia, Ungaria, Silesia, Moravia, Lusatia,et superior Austria, aper te rebellabant Ferdinando. Sola Austria inferior (cujus caput Vienna est) parata quidem erat ad rebellionem, sed aperte non rebellabat. ^^Hanc igitur ut conservaret Ferdinandus, petebat a subditis homagium sibi praestari. Illi contra, se non praestitutoB,nisi permissa con fessione Augustana, diserte affirmabant. Si in hoc casu dixisset Imperator,se nelle quicquam permittere in religione, actum erat de to ta Austria. Nam inferiores Austriaci palam conspirassent cum superio.^Tribus Austriacis, cum Bohemis,Ungaris,Moravis,Silesiis,Lusatiis; et obsessa Vienna, Imperatorem captum in suam redegissent potestatem. Boccine suadendum erat? Certe Germani (quidquid sit de Italie qui procul absunt) non suaserunt. At Imperator (inquiunt nonnulli) habebat sufficientem exercitum, <^^quo se defenderet; habebat amplissima parata praesidia a Bavaro, Sa- xone. Spinola. Non ita est. Habebat quidem exercitum, sed imparem