Page:EBC 1620 08 08 2273.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


exercitui rebellium et db defectum solutionis prope mutinalem. Nec ulla externa auxilia erant ad manum. Bavarus procul aberat cum suo milite, nec poterat venire, nisi pactis cum Badensi et Ansbacensi induciis, quae adhuc erant incertae. Spinola haerebat in Belgio, Saxo in sua provincia. Et adhuc haerent.
In his angustiis nihil erat promptius, quam ut Austriaci vocarent Bohemos, Ungaros et alios confoederatos in Austriam inferiorem, ad Viennam obsidendam; et quia Viennae plures Lutherani erant, quam Catholici, nullo negotio potuissent illam in sua habere potestate, Imperatorem capere, Ecclesiasticos expeller, fidem catholicam extirpare. Hoc advertebant Imperator, Consiliarii, Cardinalis Didrichstain, Legatus Hispanicus, et alii non pauci; ideoque majoris mali vitandi causa, minus permitti oportere, prudenter arbitrati sunt. Imo Nunoius Apostolicus diserte mihi affirmavit, se in conscientia idem sentire, sed non audere id palam profiteri, ne Roma male audiat. Hoc forte liberius, quam par est, scribo. Sed veritas urget, cui etiam in Italia locum esse non dubito. - Quod autem Imperator Lutheranis potius, quam Calvinistis permiserit exercitium suae religionis, non illa causa est, quam Illust.ma D.V. suspicatur; sed aliae, partim communes, partim speciales ac propriae. Communes hae due: I. quod Lutheranismus ex Imperii constitutione a tempore Caroli V. hucusque permissus sit; non Calvinismus. 2. quod Lutherani magis pacifici. Calvinistae sanguinarii ac turbulenti sint. Hae propriae ac speciales I. quod Calvinistae in Austria inferiori neque hactenus habuerint, neque jam petiverint exercitium; Lutherani et habuerint et petiverint. 2. quod Calvinistae sint authores rebellionis, non Lutherani. 3. quod Saxo, qui Lutheranus est, offerat suam operam ad debellandos Calvinistas.
Haec paucis de materia proposita. Interim humillime rogo Illust.mam D.V. ut in bonam partem interpretetur, quae sincere scribo, et S.C. M.tatis piissima studia suo favore prosequatur. Viennae 8. Augusti 1620.
Illust.mae D.V.
minimus in X° servus
Martinus Becanus.