Page:EBC 1620 08 08 2273.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


R.me et Illust.me D.ne Cardinalis. Accepi cum debita observantia, quas Illust.ma D.V. 15. Julii ad me dedit. Consilium illud, quod suggerit, saluberrimum sine dubio est. Sed hoc ipsum sacratissimo Imperatori non deerat. Nec pro eo exquirendo Romam scribendum fuit. Nam Imperator statim ab initio promisit Anstriacis, si homagium praestarent, confirmationem privilegiorum politicorum, justitiam, protectionem et alia id genus, nulla facta mentione religionis. Sed frustra. Noluerunt acquiescere Austriaci. Volebant retinere confessionem Augustanam, quam habebant. Hic jam disputabatur, quid facto opus esset. Vel enim debebat Imperator permettere quod poscebant, vel amittere suos subditos, qui, nisi postulatis ipsorum satisfieret, parati erant deficere ad rebelles, et suum haereditarium Principem repudiare. In hac difficultate petebatur consilium à Romanis. Et, si res esset integra, adhuc peteretur.
Porro, ut difficultas facilius appareat, obiter explicandus est status rerum, qui tunc erat. Omnes hae provinciae, ac nominatim Bohemia, Ungaria, Silesia, Moravia, Lusatia, et superior Austria, aperte rebellabant Ferdinando. Sola Austria inferior (cujus caput Vienna est) parata quidem erat ad rebellionem, sed aperte non rebellabat. Hanc igitur ut conservaret Ferdinandus, petebat a subditis homagium sibi praestari. Illi contra, se non praestitutos, nisi permissa confessione Augustana, diserte affirmabant. Si in hoc casu dixisset Imperator, se nelle quicquam permittere in religione, actum erat de tota Austria. Nam inferiores Austriaci palam conspirassent cum superioribus Austriacis, cum Bohemis, Ungaris, Moravis, Silesiis, Lusatiis; et obsessa Vienna, Imperatorem captum in suam redegissent potestatem. Hoccine suadendum erat? Certe Germani (quidquid sit de Italie qui procul absunt) non suaserunt.
At Imperator (inquiunt nonnulli) habebat sufficientem exercitum, quo se defenderet; habebat amplissima parata praesidia a Bavaro, Saxone. Spinola. Non ita est. Habebat quidem exercitum, sed imparem
---page break---