Difference between revisions of "Page:EBC 1619 ca 2178.pdf/9"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 14:41, 6 May 2020

This page has been proofread


provinciis velint, dabimus; eaque si opus est, prope innumera; quid desiderant amplius?
Etenim Sanctus Martialis, non solum in his Lemovioensium regionibus verum etiam in compluribus aliis, per majorem Aquitaniam (quae Galliarum non monima pars est) longe lateque dispersis Provinciis, prima Evangelici eloquii semina mandavit; apud quos etiam ut Apostolus colitur; unde ab eosdem quoque Provinciis omnibus testimonia authentica peti possunt; non pauca a Bituricensi, Pictaviensi, Xantonensi, Burdigalenso, Cadurcensi, Tolosana, Ruthenensi, Valecensi, Aniciensi, Arvernensi, aliisque pluribus; in quibus sanctum illum, sicut praedicationibus, ita virtutibus miraculisque summis effulsisse notum est. Sed ea etiam possunt promi ab ipsa Parisiensi, aliisque multis extra Aquitaniam positis Ecclesiis; in quibus S. Martialis primus Galliarum praesul et Apostulus dicitur. Et apud quas etiam sunt aedes Sacrae, ejus sub nomine dicatae. In istis vero enumeratis, aliisque pluribus Aquitaniae locis, erectae nunc sunt sedes Episcopales multae, et in quibusdam Archiepiscopalis, ut in Bituriceni, Burdegalensi et Tolosana, quae omnes sedes et ecclesiae, S.Martialem suum Apostolum esse, primumque in Christo parentem et Praesulem, uno ore conclamant, profitentur, protestantur.
Et quamvis earum multae sanctis antiquissimis celeberrimisque illustrentur, ut Pictaviensis Hilario, tamen de uno sanato Martiale, progenitore in divinis suo,Patrono suo. Apostolo suo, maxime gloriantur. Nos vero ad quasdam illarum misimus, et quod novum gerebatur significavimus, quae auditis Criticorum aemulationibus, pari animorum affectu, nobiscum simul et attonitae sunt et dolore perculsae. In quibus et ipsa Pictaviensis Ecclesia nobis per litteras piissimi zeli sui, fervoris et devotionis, erga suum, sicut et nostrum Apostolum dedit testimonium. Sed et a Carducensi praeolarum expectamus testimonium; vel ex eo solo quod superioribus annis ab ipso coelo eis illatum est. Adeo ut circa idem tempus quo lis commoveri coepit in Italia: Deus (res mira) testimonium pro sancto suo dederit in Aquitania: ut rei veritas jam totias nota iterum contendentibus animis magis magisque innotescat. Quod vel sola denique et aliae Ecclesiae ad danda testimonia praesto sunt maxime, omnes sollicitae ut hoc munus summis votis prosequantur; rem sanati tueantur, Oriticos ab invasionibus arceant; et te aequissimo judice injuriam propulsent illatam sancto.
Verum inter omnia unum est quod nos premit maxime, de quo his in littoria Illustrissimam Dominationem vestram, cum optima ipsius venia praemonitam voluerimus; immo ut praemoneamus ipsa
---page break---