Page:EBC 1619 ca 2178.pdf/10

From GATE
This page has been proofread


nos urget conscientia: Licere quidem id piget, sed expedit, ac si subticeremus, timor incomberei super nos, ne ad summum ipsius judicium vindicem damnosae taciturnitatis iram ejusdem in nos lacesseremus. Quid vero hoc est? damnum scilicet ac detrimentum quod ex hujusmodi quaestione et contentione imminet maximum: si quidem animis mentibusque commoveri jam coeperunt Aquitaniae partes multae; eae scilicet ad quas istarum novationum rumor pervenit. At huic civitati potissimum damnum impendet, id est tale, ut hactenus non ausi fuerimus istius quaestionis renascentis novitatem disseminatore in vulgus, et omnibus notam lacere, timentes ac persentientes futurum; ut ex auditu vel solius dubitationis, de Apostolato Sancti Martialis nasceretur tumultus aliquis, qui mala denique non pauca partoriret et pareret; fieretque forte ut discrimen verteretur in crimen. Non tamen rem silentio premere potuimus, quin susurrus aliquis ad aures piorum quorumdam Catholicorum tanto afflato sese dimiserit; qui illico exturbati; et tum animo deficientes; tum in de excitati ac fnrore perciti dixerunt. Si fides Apostolatus S. Martialis avellatur, tam rata firma, firmataque a priscis saeculis; si deinceps quibus rebus credere debeant ignorare; darique impulsum, ut hac fide violata, ab aliis retinendis defficiant.
Videat si placet Dominatio vestra Illustrissima, quid portendat iste controversia? neque abs re: quia scilicet populus hic, tanta a sancto Martiale sub nomine Apostoli et Discipuli Domini invocato, non sine insignibus miraculis, ab omni memoria accepit, et singulis diebus accipit beneficia; tum in universam Aquitaniam collata: tum singulariter in hanc urbem (cujus maximis in periculis magnificentissimum protectorem se semper ostendit) tum singularius in singulos ejusdem urbis incolas, ut none zelum Apostolicum quo populus iste erga sanctum suum impensissime ducitur, a mentibus abradere velie, nihil aliud esse videatur, quam omnino evertere, devotos animos destruere, pietatem extinguere, et erga aliarum rerum sacrarum venerationem inducere tepiditatem, aut incuriam (dixerimus forte) et contemptum. Beneficia vero a sanato hoc accepta, plebis ac popoli sunt vulgares libri.
Nos quidem in monumentis ac documentis antiquis rei hujus veritatem legimus; vulgus autem et populus in beneficiis collatis tanquam in certissimis paginis rem legit et colligit. Unde et populus iste noster, tanto zelo, tam pio amore tam singolari devotione votis, ac sinceris animi motibus, omni excluso superstitioso affectu, erga Sanctum hunc Apostolum fertur, ut vix exprimi possit effatu, iis qui non didicerint visu. Nam et vix reperitur ullus Patronus
---page break---