Page:EBC 1619 ca 2178.pdf/8

From GATE
This page has been proofread


quo abundantiori laude ea quae testimoniis illius tui defuere authores instaurare queas. Sed quid ultra de te judice dubitemus? Rem jam judicasti ipsammet pro nobis. Tulisti judicium, equidem pro Sancto Dyonisio dedisti sententiam. Sat est; fieri enim nequit, ut qui pro Sancto Dyonisio judicat, pro sancto Martiali non stet, in eodem judicio; sicut nec quia contra unum ferre sententiam posset; quin ferret contra alterum. Ita enim,ut tuo authore utamur Sancto Gregorio Turonensi, connexi et colligati sunt invicem apud illum; isti duo sancti, ut pari passu ambulant. Ergo si Gregorium probas in uno, in alio probes necesse est; si in uno improbas, improbes in alio. At enim voluerit Illustriss. Dominatio in sanctum Martialem invehi gratis? Quid tibi in sanctum Martialem? ergo cum pro sancto Dyonisio propugnando Sanctum Gregorium Turonensem spernas, ipsumne volueris assumere in sancto Martiali impugnando? Etenim quidem S. Gregorius, eodem in loco, eadem dictione, eadem periodo, eadem clausula, hos sanctos ita jungit; ut uno eoddemque tempore, eadem via, eadem missione, sub eodem imperatore eos in Galliam venisse dixerit. Aut igitur erravit, aut non? Si non erravit, S. Dyonisius a primo Christi saeculo rejiciendus erit, in quod ipsum admittis! si erravit; nullam vim facere ex eo potes! Quominus S. Martialis, in illud aevum admittatur; a quo ipsum nituntur depellere. Quibus omnibus positis impulsi sumus has jam ad amplissimam dignitatem tuam litteras praemittere, copiosiora paulo post tempore Deo auxiliante missuri; quibus tamen in evertendo, authoris illius tui, nempe S. Gregorii Turon. fundamento paulo amplius immorabimur.
Cum enim in possessione simus, valet possessio donec contrarium probetur; probare enim nostrum non est, sed invadentium; itaque si eorum probatio inanis ac futilis est, maneat possessio est necesse; inanis vero sit necesse est; cum ipsemet ut diximus, in eadem a te praejudicata eam reprobarla. Aliae vero rationes quas Illustrissima Dominatio vestra, in illo libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, adducit; potius ad Epistolas Sancti Martialis spectant, quam ad ejus Apostolatum aut aetatem quibus tamen etiam responsa dabimus; et sancti Martialis esse epistolas has, nos una cum tota antiquitate certo tenemus. Sed et illazioni desumptae ex aliquibus verbis Sulpitii respondebimus. Atque ut in gratiam Criticorum quid addamus? nonnullas enim alias objectiones quae afferri possent proponemus, simulque refellemus. Praeterea vero in favorem adhuc ipsorum (licet ad id non teneamur, ipsis enim ut diximus respondere sat est) ex juribus ac nostris monumentis non pauca producemus in medium, quod si insuper atque ulterius testimonis ex aliis etiam
---page break---