Page:EBC 1618 08 14 2029.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


Tyrensis, Theophylactus, Lactantius, Philastrius aliique.
Talem Caeli naturam ullius proprii motus expertem, dubiam quoque figuram consequi observo, ut acquiescere prorsus debeant Orbistae Sanctorum Patrum authoritati, qui ex sacris litteris sphaerica ornamenta jamdiu exploserant: pertinacemque elegantium globorum, et multiplicium defensionem derelinquere cogantur. Minus enim rectè, minus quoque piè in ea actum videtur, nec phaenomeno,aut firma natione suadente.
Illustriss. Domine quam unanimes idem D. Chrysostomus, D.Basilius, Theophilactus, Justinus; arius vero Lactantius, et Procopius Gazeus, sphaericam hanc figuram reprobaverint. Hac autem abolita praeter ipsam expansionem, dilatationem, diffusionem uno nomine apprimè expressam, aliam determinata nostris Uranometris cognitam, aut quae apprehendi possit, nullam induci posse existimaverim.Illud scilicet tantum constare Coelum circumquaque fusum et super omnia explicatum esse, ut modi, et vices Tabernaculi, Fornicis, Gortinae, Tentorii, Pellis, de ejus hac nobis super extensione, et superinductione, satis appositè in sacris habeantur. Qui alibi praecisius ejus partibus nubibus inquam ipsis applicantur. Siquidem legere est: Si voluerit extendere nubes qua si Tentorium suum, et: cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantine obvolverem,pluries vero, expandere, tegere, operine de nubibus, nebula, et caligine dictum.
Nec quoad molis amplitudinem tantum, sed etiam quoad dispositorum in eo corporum stellarum nempe multitudinem, minimè definito aliquo termino comprehensum esse Caelum videtur. Receptus enim in scholis viginti et duorum supra mille numerus, et in Astronomorum tabellis editus; ausu prorsus temerario praefigitur. Non mancus, mutilusque, sed vix ullius numerationis initium. Eam quippe mortalium sensibus minime permissam prout in sacris habetur, et ex Patribus complures docent: ita observationum pluribus experimentis
---page break---