Page:EBC 1618 08 14 2029.pdf/3

From GATE
This page has been proofread


litterarum contrarios reprehendit. Hic objectum illud plurium numero, Caelos in sacris saepesaepius dici; ex Hebraicae linguae proprietate diluo, nec inusitatum quoque apud latinos adnoto, rem plurali numero unam indicare, qui Venetias, Athenas dicimus. Respicere quoque modum hunc, rei ipsius longè latèque expansae ac fusae magnitudinem, quae vastitate sua multarum rerum quodammodo vices sortiatur, dum in multis partes, easque ingentes divisa concipi potest: ita Aquarum universitas in sacris Maria, et Aquas communiter appellamus. Quod si duale hebraicum agnosoatur, duas Caeli physici partes seu regiones exprimi adverto, sydeream et Aeream ut tertio Caelum Caelorum Empyreum nempe sit, ad quod raptus D. Paulus, cui distinctioni D. Damascenus, D. Basilius, Theodoretus, et Philastrius adstipulantur expansam, extensam lateque diffusam significare adverto, ut ei substituta Firmamenti vox, parum respondere videatur; nec ullo pacto adamantina inde orbium soliditas concludi possit, potius si ex Graeco stereomatis, ex latino Firmamenti, vicabulo, firmitatis aliquid habendum sit, illud ipsum esse, quo rapidus in gyrum cursus, et multiplex circumvolutio D. Chrysost ab Aethere prorsus auferri debet, de quo scriptum, Aethera firmabat sursum, et Tabernaculum fixum, tribui verò ipsis syderum solis, lunaeque corporibus, sacrae paginae authoritate, in qua D. Chrysost. motus, gyrus, cursus de ipsismet stellis, non de orbibus ullis dicuntur: quorum in sacris mentio prorsus nulla, sicuti in physicus aspectus nullus, indicium nullum. Habemus quoque ex D. Augustino jam pridem diligentissimi observatum esse Caelo non moto, sed ipsis tantum syderibus quaecumque apparent optimi explicari. Sed et hoc recentius visis magie, magisque comprobatum.
Ita caelum immobile, sydera veri minimè affixa ad pervium illud percurrentia non solum agnoscunt, sed summa nobis asservatione determinant D. Chrysostomus, Justinus Martyr, Diodorus Tarsensis, Eusebius Emissenus, Origenes, Procoplus Gazeus, Theodoretus
---page break---