Page:EBC 1618 08 14 2029.pdf/5

From GATE
This page has been proofread


constare video, quibus et distinctss innumeras, et indistinctas plures stellas conspicere est, et latentium plurimarum, plurima habentur indicia, ut omnino admirabilis ea multitudo sit, quae merito, et arenae maris, et semini Abraham comparetur. Erat autem Hebraeorum Militum tempore Mosis numerus ad sexeenta millia et ultra. Stellae itaque ut optime D. Augustinus ait, dinumerari non possunt, quia nec omnes eas videri posse credendum est, nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plura videt. Deus enim numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Sed certè non possum non deplorare, eam nostro saeculo complurium philosophantium aegritudinem, qua ab experimentis, et observationibus non solum abstinere, sed plurimum abhorrere solent, non enim pauci sunt qui non modo Telescopium quo visus hominum altius pictollitur, Galileumque ipsum, qui tam multa in Coelo priscis abscondita, novos nobis Planetas, nova fixa, novas Astrorum facies detexit, execrantur; sed simplici etiam oculorum inermium observatione destituii, potius velini sponte coecutire, et in antiquam sylvam ire, quorundam Veterum scriptorum opinionibus fascinati, quam ab illis tantillum discedere, sensu, et ratione ducti, et praesumptis decretis, aut regulis aliquid adjungere vel immutare.
Caeterùm ex his omnibus Unitate, Immobilitate, Fusaque natura, nullo solido figurae termino coercita, sed stellarum, et apparentium nobis, et abditarum multitudinis, variis motibus cedente, et pervia, quae et hoc propositum singula et se mutuò comprobare valent: colligi in sacris litteris, et pienissime posse existimo, Coelum minimè durum lapidis ad instar, pluresque in orbes specie, motu, aliisque differentes dissectum, assidua rotatione infixas stellas circumducens, ut à pluribus magno plausu expositum fuit: sed Fluidum Tenueque existere, et ipsius aeris in modum, qui et Coeli nomine inde donatur, parumquè ab eo distinguitur, et eo ferè modo, quo inferior pars alicujus corporis à superiori discerni solet. Firmamenti verò et nomine dici in sacris plenè doctissimus ille Pererius ostendisse
---page break---