Page:EBC 1618 08 02 2023.pdf/3

From GATE
This page has been proofread


omnium primò dedit ad me litteras omni benevolentia et clementia plenas, quibus opem et gratiam suam offert ad impetrandum bonum aliquem Canonicatum, medio precum imperialium, uti re ipsa, quando occasio tulit, comprobavit, assignans mihi preces in nobili aliquo collegio. Exinde magna inter nos coaluit animorum coniunctio, quae mutuis postea literia magia magisque adaucta fuit. Quae inquam Cardinalis ad me literae omnes insignem apirant non solum pietatem aed etiam aanctitatem et tanto praesule dignum zelum pro SS. Romana Ecclesia contra haereses et sectas harum tempestatum, quas omnes vel quarum omnium copias ut vocant vidematas paratus sum ad SS. Sedem Apostolicam, ai ita videbitur, sacerdotali fide sub danno aeternae aalutis transmittere, ut ex iis spiritum acribentis probet, an ex Deo sit et num forte innocens patiatur. Non est file primus: Imperator Otto pium Pontificem Benedictum V captivum in Germaniam Hamburgum abduxit, ubi etiam vitam finivit. Quomodo calumniis, obloquiis, detrectationibus arroserint, quamdiu in simili fortuna Regi Henrico quarto primarius Consiliarius adfuit Adalbertus archiepiscopus Bremensis, qui itidem ex Rumili emerserat, alii Principes Germaniae, Lambertus Asschaffenbergensis clare describit, non dissimulando defuncti laudes, quod in vivis daemoniacum Wormatiae expiaverit et ab utero creditus fuerit virgo. Sed Celsitudo Vostra longe plura novit eiusmodi exempla et per experientiam in Christo quoque verum fuisse "Nemo Profeta acceptus est in patria sua". Ben etiam scio a toto illo sexennio, quo ipsum familiariter coepi novisse, quantas calumnias, obloquia et opprobria passus fuerit non solum ab haereticis, sed et à catholicis, ita ut nesciam utrum magis ab iis quam ab illis. Bone Deus, quid non valet invidia? ut vero verius videatur mihi occinuiase Poeta: Invidia Siculi non invenere tyranni maius tormentum. Catholici ut illum ab illustri isto loco removerent, videntur voluisse insimulare haereseos. Dignissima omni exauctoratione causa. Haeretici infidelitatis et periurii, quasi sibi talia et talia
---page break---