Page:EBC 1618 08 02 2023.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


addixerit et promisserit qaae non faceret catholicus. Res uti se habet Deus optime omnium novit et causam illius diiudicet S. Sancta Apostolica Sedes, quae sat potens est, quia omnipotentis Dei est, contra quoscumque, absque ulla personarum acceptione absolvere innocentes. Ego interim spero et confido in Domino, Cleselium magis ex aliorum invidia quam propria pati culpa.
Haec putavi cum Ill.ma Cels.ne tua fideliter communicanda, humillime rogane ne alio quam quo à me proficiscuntur interpretetur. Non sum omniscius: quae habeo certa certus loquor, hoc est quales ad me scripsere unquam literas. De reliquis nihil scio, sed quod opinar et sperem Cleselium pati non solum innooentem, sed et Apostolico hoc est inviato animo; alias Deum cum S.to Profeta oro "Ne declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Typographus noster diligane est in impressione Cels.dinis Tuae operum, ut correcte et in bona charta prodeant. His eidem Gels.ni Tuae sempiternam precor felicitatem ut nobis omnibus prosit ad salutem.
Dabam moestus in hac rerum perturbatione die ij augusti a° 1618.
---page break---
Bibl.Vatic. Ottobon. 2416 P.III ff. 688-689.
N.B. Ibidem fol. 694 au card. Amalteo:
Petrus Cutsemius, SS. Th. D. S. Gereonis Canonicus per (in fine litterae) Dignetur Cels.do V.ra Ill.mo Card.li Bellarmino indicare literas, quas authore anonymo accepit, a devoto suo cliente, qui eadem orat pro ipso Deum ut aeternum sit felix, esse datas. Dabam Coloniae, 11. Aug. A° 1618.
Rev.mae et Ill.mae etc.
Petrus etc.