Page:EBC 1618 08 02 2023.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


regia quoque Germaniae corona Ferdinando imponeretur. Quomodo, quo astu, quibus conatibus et consiliis aliisque machinationibus publicis et privatis, ut monstrosus iste partus nuper Pragae in Bohemia editus satis comprobat, haeretici nocte dieque occupati fuerint ut coronationem et successionem Ferdinandi impedirent, totus apud nos novit mundus. Et quod refert iam fidelitatis, industriae aliarumque virtutum praemium? quam laborum suorum mercedem? O bone Deus! Doleo, ploro, lugeo non hanc Cleselii in mundo miseriam, si sic appellanda est, quam scandalum Ecclesiae, Cardinalitiae dignitatis opprobrium, piorum omnium confusionem, imo ipsius SS.mi Domini N.ri, qui Cardinalem creavit, dedecus et vulgi obloquia. Timuerunt forte proceres Imperii Cleselium, utpote Cardinalem eminentiorem in proximis Comitiis Imperii prae se locum, gradum et ordinem obtenturum in vilipendium status sui, qui principes nati et electores sunt. Alii opinantur Cleselium pecuniis abundasse, quae negotiis bellicis hoc tempore valde forent utiles. Alii ipsum se post adeptam Cardinalatus dignitatem nimis gravem imo austerum hominibus praebuisse. Alii secreta Caesaris revelasse. Nonnulli in animo haereticum esse et fuisse, ipsisque haereticis nimium inquisisse et favisse; quod ego omnium minime credo. Bene scio quod natio Germanica ita sit comparata ut in regimine non ferat genere ignobiles, sicuti Gallia non patitur natione externos, ideoque quaerit omnes oaaasiones amovendi tales. Sed quid ego sentiam aut cur hasce soribam paucis aperiam. Non timeo poenam, nec spero inde praemium. Si forte Ill.mus D.nus Meus Cardinalis Cleselius carcere sive custodia ita arcte constringitur ut SS.mo D.no N.ro aliisque in purpurato Collegio confratribus suis innocentiam suam patefacere haud possit, pium, iustum et aequum est, ut ego illa, quae mihi dd tanto praesule Constant, Celsitudini Tuae et per eam aliis humiliter et sincere aperiam. Rosse et amare me coepit ex quo vidit, perlegit, relegit libellos meos, ac tunc anno 1612 Francofurti post coronationem Matthiae factam,
---page break---