Page:EBC 1618 08 02 2023.pdf/2

From GATE
Revision as of 11:11, 27 June 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "2 aout 1618. P.Cutsemius � Bell.(econt�n.) 4523 / t atem regia quoque Germaniae corona Ferdinando imponeretur. Quomodo, quo astu, quibus conatibus et consiliis aliisque...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


2 aout 1618. P.Cutsemius � Bell.(econt�n.)

4523

/ t atem regia quoque Germaniae corona Ferdinando imponeretur. Quomodo, quo astu, quibus conatibus et consiliis aliisque machinati-

onibus publicis et privatis, ut monstrosus iste partus nuper Pra-

gae in Bohemia editus satis comprobat, haeretici nocte dieque oc-

^Tcupati fuerint ut coronationem et successionem Ferdinandi impedi-

rent, totus apud nos novit mundus. Et quod refert iam fidelitatis,

industriae aliarumque virtutum praemium ? quam laborum suorum mer-

cedem ? 0 bone Deus ! Doleo, ploro, lugeo non h�nc Cleselii in

mundo miseriam, si sic appellanda est, quam scandalum Ecclesiae,

<^Cardinalitiae dignitatis opprobrium, piorum omnium confusionem,

imo ^^psius SS/mi Domini Nri,qui Cardinalem creavit, dedecus et

vulgi obloquia. Timuerunt forte proceres Imperii Cleselium, utpote Cardinalem eminentiorem in proximis Comitiis Imperii prae se

locum, gradum et ordinem obtenturum in vilipendium status sui,

^^Tqui principes nati et electores sunt. Alii opinantur Cleselium

pecuniis abundasse, quae negotiis bellicis hoc tempore valde fo-

rent utiles. Alii ipsum se post adeptam Cardinalatus dignitatem

nimis gravem imo austerum hominibus praebuisse. Alii secreta Cae-

saris revelasse. Nonnulli in animo haereticum esse et fuisse, ip-

^^sisque haereticis nimium inquisisse et favisse; quod ego omnium

minime credo. Bene scio quod natio Germanica ita sit comparata ut

in regimine non ferat genere ignobiles,sicuti Gallia non patitur

natione externos, ideoque quaerit omnes oaaasiones amovendi tales.

Sed quid ego sentiam aut cur hasce soribam paucis aperiam. Non

^^^timeo poenam, nec spero inde praemium. Si forte Ill/mus Dnus Meus

Cardinalis Cleselius carcere sive custodia ita arcte constringi-

tur ut SS/mo Dnn Nro aliisque in purpurato Collegio confratribus

suis innocentiam suam patefacere haud possit, pium,^iustum et ae-

quum est, ut ego illa,quae mihi dd tanto praesule Constant, Cel-

J^situdini Tuae et per eam aliis humiliter et sincere aperiam. Rosse et amare me coepit ex quo vidit, perlegit, relegit libellos meos,

ac tunc anno 1612 Francofurti post coronationem Matthiae factam.