Page:EBC 1618 08 02 2023.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me ac Beat.me Pater ac Domine.
Quam sit foelix Celsitudinis tuae status in senectute commo- rari et operari ab intus in sancta Civitate Dei, pro cuius moenibus et vallis, hostium impetu et oppugnatione non levitar deiectis, erigendis et restaurandis tota iuvenili vita foris aliquando laborasti: facile p er te scis, et iam novo insuper mirabilis fortunae exemplo discis in fratre presbytero Cardinale Cleselio; quae enim non isti viro imputent et obiiciant delieta, scelera, crimine exauctorato, demisso, in captivitatem abducto, qua fama et rumore totus completur orbis, vix eloqui possum. Matthimam Augustum ad regias caesareamque dignitates magno studio et dexteritate promovit, Consilia eius hactenus felicitar direxit uti expeditiones et difficillimarum rerum executiones aliquot in destruendo novo oppido Mulhemense, ad restituendam Coloniensibus fori sui libertatem in plectendis seditiosis civibus Francofurtensibus, item Aquisgrannsibus, ad restituendum loco suo et in integrum utriusque civitatis Imperialis senatum pristinum; quae omnia in vicinia prope nos contigerunt, ut sileam quae in remotioribus Germaniae aliorumque regnorum locis peracta sunt, palam ostendunt. Deinceps ubi aetate et corporis viribus multum deficere Caesarem animadvertit, alioqui consiliis suis morigerum et obsequentem, cum scitu et consensu illius, imo magno animi eius desiderio, Ferdinandum Archiducem Principem aetate floridum, bello exercitatum, religione commendatum, tempestive dum adhuc spirat et calet Matthias, pedetentim in regnorum adeoque imperii Romani successionem inducendam existimavit et procuravit, ita tamen ut superstiti Matthiae nihil omnino neque in honoribus neque in redditibus neque in potestate vel authoritate quippiam decedersi. Et incredibili virtute duos priores gradus felicitar transgressus, fecit illum regem Bohemiae et nunc insuper Hungariae; restabat nihil quam ut proxime illi ad maiorem S.R. Ecclesiae ipsiusque Imperii foelicitatem
---page break---