Page:EBC 1613 03 26 1274.pdf/3

From GATE
Revision as of 12:01, 24 January 2019 by Martín M. Morales (talk | contribs)
This page has been proofread

tam atroce censura affigant, ut ideo quasdam propositiones dicant falsas. Absit,ut nos Germani hoc de eorum aequitate, quae in tanto fastigio est maxima, suspicemur.
Censura Cap.III.
Pagina 77,§ Non iure, dicitur Christus non hahuisse primatum temporalem sicut neque Tiberius spiritualem. Deinde dicitur: alter primatus ab altero separari posse. Rane propositionem ait censura Romae non bene audire.
Respondent Germani.
Non apparere in hac temeritatem, scandalum, seditionem, ne falsitatem quidem, aut de haeresi suspectam, aut censurae Indicis obnoxiam. 2. Paratos se plures quam centum proferre qui idem cum Secano dixerint, scripserint. Inter eos esse SS. Pontifices, SS. Patres, Cardinales, Dominicanae et Franciscanae familiae theologos eminentissimos; pauci enim Carrerium probant. Quaerunt igitur,an omnes horum libri sint vetiti, et in eadem cum scripto Becaniano damnatione? Si affirmatur, bibliothecae vacuabuntur. Si illi sine falsitele, temeritate, scandalo, seditione idem docuerunt, quomodo solus in culpa,et ante sui defensionem in poena est Becanus, qui revera sine temeritate et scandalo tot,et tantorum vestigia secutus est? Omnes illi negant Christo tempora le vel ludaeorum vel totius mundi,tale regnum,quale habuit Tiberius, ut Tiberio negant regnum spirituale, quale habuit Christus. Becanus nomine primatus regnum intelligit; separatos ait, quia Tiberii regnum separatum fuit a regno Christi spirituali,et Christus regnum non habuit quale Tiberius. Deus bone! quae de paupertate Christi, et regni carentia dixere sine censurae periculo multi Patres Franciscanorum, nec eos ego censeo. Si in culpa Becanus, decies magis illi; si non illi, decies minus Becanus.
Quid Sorbonistae? nonne diserte hunc Christo primatum negarunt? imo et alia ratione negant, et quae magis obstat Venetae causae, quam quan negai Becanus, nam ex Decani sententia Veneti defendi non possunt, et absit ut illis faveat sententia tam multorum, et sanctorum:
---page break---