Page:EBC 1613 03 26 1274.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

aliorum libera consilia, et in censuram aspera inhibere potuit. Quorum voces nec patronus,nec approbator dissentiuntium, sed nuncius fidelis ad Illustrissimam et Reverendissimam Dominationem Tuam apporto.
Quatuor sunt censurae capita, propositiones esse falsas, temerarias, scandalosas, seditiosas. Cum verò haec non conveniant in omnes illas undecim propositiones, quarum correctio praescribitur, vehementer instant, quaeruntque quaenam ex illis falsae, quae temerariae, quae scandalosae, quae seditiosae? De singulis verò disputant in hunc modum, non reprehendentes quod quaedam mutare, quaedam tacere pro bono communi iubeatur Becanus, sed severitatem censurae, asperitatemque quatuor illis verbis comprehensam extortam importunitate hominum a Sede Apostolica alienorum Calvinistarum in Becanum odio servientium arbitrati, ferre non possunt.
Censura Cap.I.
Inscriptio libri pollicetur responsionem integram pro Illustrissimo Bellarmino, eam non praestat.
Responsio.
1. Optasse se quoque integram, sed valetudinem et quotidianas prae lectiones abrumpere coegisse. 2.Non videri pollicitationem illam in titulo esse. Est enim controversia Anglicana pro defensione Illustrissimi Bellarmini. Itaque haud operosum foret titulum, quem tamen Becanus mutavit, defendere, nisi certo constaret eius causa libellum ad indicem non reiici, nec titulum tam gravi censura percelli.
Censura Cap.II.
Non solus Cardinalis Sfortia superstes est e Gregorii XIII Cardinalibus, ut in praefatione dicitur; superstes etiam Chioiosa.
Responsio
Falsum hoc obrepisse Becano, esse σφάλμα veniabile. Quid mirum, si homo qui iam triginta annos in acie contra haereticos steterit, urbem aulasque Cardinalium non viderit, nesciat a quo suum quisque honorem habeat Cardinalis? Sed absit, ut Illustrissimi censores huiusmodi erratum
---page break---