Page:EBC 1613 03 26 1274.pdf/4

From GATE
This page has been proofread

an ergo et in ea censura Sorbona? Non opinantur Germani, et sane censuram contemnerent, aut exurerent. Utinam nostratibus eximi posset (do lenter dico) sinistra suspicio, qua laborant, cum dicunt in Becanum cito expedita arma severitatis, quia in humilem, et pauperculum sine periculo posset executionis vigor distringi, cuique sola sint in dolore arma, preces. Quapropter rogamus obnixe, ut quid sic obiicientibus nostratibus sit respondendum paterno affectu Dominatio Tua Illustrissima communicare nobis dignetur.
Censura Cap. IV.
Pagina 98 dicitur Iacobus Rex esse legitimus superior in rebus civilibus, et ideo deberi illi fidelitatem et obedientiam a subditis, ut etiam duramente confirment se id facturos. Id Romae non admittitur, quia est canon in 6° monens subditos ut intelligant se haeretico domino non esse subditos. Et tamen quia etiam tyranno interim dum rempublicam administrat, subditi propter tranquillitatem et quietem publicam obedire debent, satis est dicere: debere catholicos Anglos regi suo fidelitatem et obedientiam civilem, quam si duramente sibi confirmari voluisset, Summum Pontificem non repugnaturum fuisse.
Responsio.
1. Quicquid sit de verbo (legitimus), in Germania principes haereticos negare esse legitimos superiores, seditiosum haberetur. 2. Principes catholici ne audire quidem sustinent illam opinionem. 3. Multa hic diligenter notanda sunt, ne fidem piane exstinguamus. 1°.Electores haereticos cum catholicis praestito sibi duramente mutuo ad dignitatem admitti, censerique legitimè eligere, nam electus legitimus est Imperator. 2°.Imperator illis regalia dat, subditosque illis, ut legitimis dominis obedire iubet, imo eos pro talibus agnoscere. 3° Ita in Camera Imperiali, quae Spirae est, iudicatur, et sunt praecipui iudicum catholici. 4°. Si haereticis principibus rebellent subditi eorum, catholici suo auxilio Principibus praestito eos ad obedientiam cogunt, nam has operas vicini sibi Principes praestant. 5°.Plerique nobiles catholici sunt etiam vasalli alicuius principia haeretici, ac illis iuramentum
---page break---