Page:EBC 1612 12 09 1247.pdf/6

From GATE
Revision as of 16:02, 5 November 2018 by Cristina Berna (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Pages 9 d�c.16l2. Rob.Jones S.J.� Bell.(suite) ^7 / nos flagellisi se vero caesurum scorpionibu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


9 d�c.16l2. Rob.Jones S.J.� Bell.(suite)

^7

/ nos flagellisi se vero caesurum scorpionibus: addidit praeterea,Pa

pa et Bellarminus patrem meum maxima infuria affecerunt; ast ego

(inquit) si unquam sceptra tenuero, fretus ope fratria mei comitis

Palatini Rheni,(qui ^�licet sororem eius est in uxorem accepturus)

^*non calamo sed ferro vindictam de illis sumam. Omnipotens autem p

post paucos dies obstruxit os iniqu loquentis,et ante victoriam

tuba superbe canentis: quanquam si supervixisset non multum fuis-

set de effoeminato et imbelle tyrone curandum. Frater eius superz^z

stes,puer 12.annorum est,et communi hominum opinione non diu victu-

ras,est enim valde imbecillis,languidus et phthisi proximus. Ea hor

ret animus christianus intelligere, horrent auree audire,quae de re

ge,regina,sobole,aliisque eorum amicis intimis per libellos famosos

in dies disseminantur: quae si cum inopinata principia morte confe-

rantur prudentum coniecturis severissimum aliquod Dei iudicium buie

/^^fegno imminere praesagiunt. Ecce deformis Angliae facies (Card.Am

plissime) quam etsi beatissimo patri nostro Paulo,tuaeque Amplitu

dini notissimam esse non ignorem, his tamen novis accidentibus an-

sam praebentibus, de novo proponendam confidenter indicavi; ut per

recentem et continuatam tribulationum nostrarum memoriam,eas primum

^ ^ D e o sanctisque eius in caelo regnantibus,deinde amicis in terra,pa-

tronis,protectoribus, sanctissimo praesertim domino nostro Paulo 5�

nostri amantissimo, Amplitudo vestra obnix� commendet.Rondini,9 Decemb.1612.

Amplitudini Vestrae servus in Christo addictissimus

Robertus Jones. Cum iam finem scribendi fecissem, eeoe (Illustriss: Domine) de

improviso trahitur in iudicium doctus quidam et venerabilis sacer-

dos nomine Ioannes Almondus,collegii Anglicani Romae quondam alum-

nus; iniquissime ob fidei professionem condemnatur; indignissime ad

supplicium rapitur; crudelissima carnificina perimitur; quae omnia

summa constantia et fortitudine sustinuit.

Stonyhurst Mss. Anglia A III p.242 = 243