Page:EBC 1612 12 09 1247.pdf/5

From GATE
This page has been proofread

nutriendasque designantur; alii denique ad receptaeae veritatis soliditatem infringendam, et ad Apostolicae Sedis authoritatem minuendam scribendo operam navent, deputantur. Ex quorum numero est author illius libri qui centra Card. Bellarminium nomine Withringtoni in lucem prodiit; quem non Withringtonus, sed eo consentiente, alius quidam larvatus, ab ipsomet Cantuariensi superintendente propalatus, composuit. Tantam libellus ille haereticis dedit insultandi causami ut papistas omnes (inquiunt) obmutescere compulerit. Est et aliud hic malum, Dei gloriam, et animarum salutem plurimum impediens, nimirum summa quorundam incuria quibus praecipua dominnici gregis cura demandatur; qui Apostolica praescripta circa profanum illud iuramentum, et caetera id generis sancita ad fidei puritatem servandam, et ad mores corrigendos spectantia, fidelibus efficaciter non suggerunt, sed politico silentio praetereunt. Hinc est quod tam multi ad illicite iurandum accedant; multi etiam malignantium ecclesias frequentent, panemque calvinisticum deglutiant. Attamen non obstante horum ductorum oscitantia in iis quae ad Dei obsequium pertinent vix credi potest, quam solliciti sint de mitris et infulis, innovationibus, et aliis huiuscemodi officiis praestandis, quae huius saeculi corruptelas subindicant, et prudentibus quibusque catholicis maxime displicent. Hi quia eorum conatus contentionem sapiunt, non sunt sectariis adeo infesti, sicut alii multi tam ex regularibus quam ex saecularibus sunt; quos quia superiorum mandata exequuntur, ecclesiasticam disciplinam servant, adversarii summo prosequuntur odio; quibus illud Salvatoris singulare debet esse solamen "Si mundus (inquit) vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Concludam tandem taediosam hanc calamitatum nostrarum narrationem cum morte principia nostri Henrici quae an bonum malumve omen portendat, nescio; id neminem latet illum erga catholicos fuisse pessime affectum; et paulo ante mortem multis praesentibus cum Roboam dixisse, nempe patrem eius caedere
---page break---