Page:EBC 1612 12 09 1247.pdf/6

From GATE
This page has been proofread

nos flagellisi se vero caesurum scorpionibus: addidit praeterea, Papa et Bellarminus patrem meum maxima infuria affecerunt; ast ego (inquit) si unquam sceptra tenuero, fretus ope fratria mei comitis Palatini Rheni, (qui scilicet sororem eius est in uxorem accepturus) non calamo sed ferro vindictam de illis sumam. Omnipotens autem post paucos dies obstruxit os iniqu loquentis, et ante victoriam tuba superbe canentis: quanquam si supervixisset non multum fuisset de effoeminato et imbelle tyrone curandum. Frater eius superz stes, puer 12. annorum est, et communi hominum opinione non diu victuras,est enim valde imbecillis, languidus et phthisi proximus. Ea horret animus christianus intelligere, horrent auree audire, quae de rege, regina, sobole, aliisque eorum amicis intimis per libellos famosos in dies disseminantur: quae si cum inopinata principia morte conferantur prudentum coniecturis severissimum aliquod Dei iudicium huic regno imminere praesagiunt. Ecce deformis Angliae facies (Card. Amplissime) quam etsi beatissimo patri nostro Paulo, tuaeque Amplitudini notissimam esse non ignorem, his tamen novis accidentibus ansam praebentibus, de novo proponendam confidenter indicavi; ut per recentem et continuatam tribulationum nostrarum memoriam, eas primum Deo sanctisque eius in caelo regnantibus,deinde amicis in terra, patronis,protectoribus, sanctissimo praesertim domino nostro Paulo 5° nostri amantissimo, Amplitudo vestra obnixè commendet. Londini, 9 Decemb. 1612.
Amplitudini Vestrae servus in Christo addictissimus
Robertus Jones.
Cum iam finem scribendi fecissem, ecce (Illustriss: Domine) de improviso trahitur in iudicium doctus quidam et venerabilis sacerdos nomine Ioannes Almondus,collegii Anglicani Romae quondam alumnus; iniquissime ob fidei professionem condemnatur; indignissime ad supplicium rapitur; crudelissima carnificina perimitur; quae omnia summa constantia et fortitudine sustinuit.