Page:EBC 1612 12 09 1247.pdf/2

From GATE
Revision as of 00:47, 26 January 2019 by Giuseppe Iommazzo (talk | contribs)
This page has been proofread

obscurandam, per diversas regiones missis, tanta fides habeatur, ut plurimi non credant, Britannicas hasce procellas, carcerum squalores, mulctas gravissimas, sacrorum profanationes, bonorum rapinas, Tetri cathedrae contemptum, divinorum ad aeternam salutem consequendam necessariorum conculcationem, omnis sanctitatis exterminationem, innocentum sanguinis effusionem, iniquissimam venerabilium sacerdotum internecionem, denique immanem hanc et ex omni parte vandalioam persecutionem non pro religione, sed perduellione potius aggravari et recrudescere; cum tamen non minus evidens quam certum sit, aerumnas istas non pro crimine maiestatis offensae, sed pro Christi causa defensa subortas esse ac toleratas. Alii vero sunt qui facile adduci possunt ut credant, fornacem hanc Babylonicam ad catholicos absumendos septuplum succendi, quia hoc manifestissime constat; ad id non voluntate regis, sed instigatione consiliariorum, aliorumque magistratuum evenire existimant; et hac ratione multi magnatus,virique principales per eosdem ementitores hallucinati, in spem inducuntur, brevi fore ut rex ipse ad saniora consilia revocetur. Faxit divina bonitas ut spes illa nec fallat nec confundat. Certe si Dei nostri miserationes spectentur, qui (propheta teste) benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia; de serenissimo nostro Jacobo non est desperandum; pro quo subditi catholici etiam per ipsum angustiati et afflicti, benignissimum dominum fusis lachrymis precibusque assiduis exorant, ut et viam veritatis eligat et bravium supernae vocationis non amittat. Sin autem necessariae illae dispositiones expendantur, quae post Deum vocantem et excitantem requiruntur in conversione et iustificatione adultoram, maxime mirandum est qua via quove modo spes illa optabilissimae conversionis affulsit, cum apertum sit, praeparationes requisitas contrarium estendere, omnemque tanti boni expectationem tollere; quin etiam evidenter indicare, non tam senatores principem senatus, (ut ab emissariis politicis insusurratur) quam ipsum principem
---page break---