Page:EBC 1612 12 09 1247.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

senatores, praesides, iudices, caeterosque temporibus servientes instigare, et premere, ut nihil praetermittatur quod vel ad veram fidem abolendam vel ad calvinianam perfidiam stabiliendam spectat.
Quae cum in praxi ita sint, facile apparet rumores illos sparsos de regia clementia non solidis niti fundamentis, sed ab adversariis in maximum huius missionis praeiudicium divulgari. Nonnulli enim (de externis adhuc loquor) qui prius pressuras Anglicanas sublevabant, iam bis fallaciis decepti, detrectant solita christianae dilectionis vel signa exprimere, vel opera exercere; ne (inquiunt) retardetur regis emendatio, ad quam tamen nulla praevia cernitur dispositio; neve tantus rex irritetur quasi propter potentiam esset pertimescendua, cum revera iusto Dei iudicio (ut aatis superque innotescit) pauper alt, miser, miserabilis, meticulosus, pusillanimis à nullis formidandua nisi à subditis oppressis, expilatis exesis: absit tamen ab iis quantumeumque concussis et exhaustis, vel patientiam reiicere, vel in civilibus sine offensa Dei licitis, regi morem non gerere. Attamen verissimum est illud Salvatoris elogium: nempe filios huius saeculi prudentiores esse in generatione sua quam filios lucis; fraudibus enim filiorum huius saeculi hic furentium id efficitur, ut quia eorum abundat iniquitas, multorum externorum illic trepidantium timore ubi non est timor, refrigescat charitas. Sed caveant mortales ne nimium confidant in principibus alienatis à Deo, ne dum conentur humanam aucupari gratiam, divinam contemnant charitatis legem. Probatus quidam, doctus, et catholicus senex, de his et similibus mecum agens, subitaneo et (ni fallor) non improbando spiritus fervore impulsus, in haec verba prorupit: Ubi (inquit) sunt misericordiae tuae antiquae Domine? ubi habitat ille pietatis zelus quam Ludovicus Galliae rex, vel pro solius Beati Thomae cantuariensis[1] antistitis morte monstravit? quibus dictis protulit è sinu schedulam propria manu ex chronicis anglicanis scriptam contra Henricum 2.m Angliae regem S.ti Thomae Cantuariensis


---page break---

  1. Durovernum Cantiacorum: odierna città di Canterbury (contea del Kent, Regno Unito).