Page:EBC 1612 12 09 1247.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Multa sunt, Card. Amplissime, quae me post diuturnum silentium, iam tandem Amplitudinem tuam gravissimis rei christianae negotiis distentam interpellare compellunt. Primum quidem me ingrati animi labe conspersus illi videar, cui me peculiari quadam ratione tam sub ipso initio, quam toto postea progressu religiosae illius sortis quae mihi Dei nutu obvenerat, multis nominibus devinctissimum fuisse recolo. Sed praeter hoc privatum officii à me peragendi vinculum, longe gratissimi animi significatio, tum meo tum omnium sociorum nomine ei iure optimo debetur, qui nobis in hoc difficillimo agone contendentibus, opportuna saepius ministravit subsidia, et erga hoc afflictissimum regnum, pissimum semper monstravit affectum. Et quidem si hactenus necessitatibus nostris haec pergrata non defuerunt adminicula, nunc multo magis desideranda sunt, et imploranda; quando mirum in modum ingeminatae et auctae, nondum tamen impletae sunt iniquitates Amorrhaeorum: qui novis et inusitatis tribulationum acerbitatibus ambulantes digne Deo ita devexant, ut ad eminentes quosque catholicae fidei propugnatores necessario fugiendum sit, et cum Apostolo conclamandum: Si qua consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis in illis sint (vel potius apud quos haec nunquam desunt) ut iam cum perfidorum machinationes ad ipsum culmen tendant, orthodoxos hic in tantis difficultatibus constitutos, ope, consilio, caeterisque christianae pietatis officiis foveant,ac tueantur. Quae autem in praesentiarum veros Dei cultores maxime molestant, haec sunt. Imprimis id non leviter bonorum omnium animos angit, nimirum apud exteros, adversariorum impios conatus, dolos malos, insidias in odium avitae et apostolicae fidei structas, multum praevalere. Hinc enim fit ut vanissimis imposturis, et perditissimis haereticorum mancipiis ementito nomine catholico, de industria tamen ad causae catholicae veritatem impugnandam,et ad legitime decertantium coronam
---page break---